monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 40, 7
Ex eo enim et innocentia seculi iniquitates temperavit, et deprecatores Dei esse coeperunt. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem, quotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponis et lupanaribus operati, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, coelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et coelo.